previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. quod qui ita faciet, ut, si1 cupiat uberior esse, non possit, habeatur sane orator, sed de minoribus; magno autem oratori etiam illo modo saepe dicendum est in tali genere causarum. [10] ita fit ut Demosthenes certe possit sum- misse dicere, elate Lysias fortasse non possit. Sed si eodem modo putant exercitu in foro et in omnibus templis, quae circum forum sunt, conlocato dici pro Milone decuisse, ut si de re privata ad unum iudicem diceremus, vim eloquentiae [p. 2087] sua facultate, non rei natura metiuntur. [11] qua re quoniam non nullorum sermo iam increbruit, partim se ipsos Attice dicere, partim neminem nostrum2 dicere, alteros neglegamus; satis enim eis res ipsa respondet, cum aut non adhibeantur ad causas aut adhibiti derideantur; nam si riderentur, esset id ipsum Atticorum. Sed qui dici a nobis Attico more volunt3, ipsi autem se non oratores esse profitentur, si teretes auris habent intellegensque iudicium, tamquam ad picturam probandam adhibentur etiam inscii faciendi cum aliqua sollertia iudicandi; [12] sin autem intellegentiam ponunt in audiendi fastidio neque eos quicquam excelsum magnificumque delectat, dicant se quiddam subtile et politum velle, grande ornatumque contemnere; id vero desinant dicere, qui subtiliter dicant, eos solos Attice dicere, id est4 quasi sicce et integre. Et ample5 et ornate et copiose cum eadem integritate Atticorum est. Quid ? dubium est utrum orationem nostram tolerabilem tantum an etiam admira- bilem esse cupiamus? Non enim iam quaerimus quid sit Attice, sed quid sit optime dicere. [13] ex quo intellegitur, quoniam Graecorum oratorum praestantissimi sint ei qui fuerint Athenis, eorum autem princeps facile Demosthenes, hunc si qui imitetur, cum et Attice dicturum et optime, ut, quoniam Attici nobis propositi sunt ad imitandum, bene dicere id sit Attice dicere6.

1 faciet ut si vulg.: faciet si GP

2 nostrum vulg.: vestrum GP: nostrorum cod. Vit.

3 volunt GP: nolunt ς

4 id est codd.: item Hedicke

5 Et ample codd.: Etiam ample Lambinus

6 ut, quoniam ... dicere post Atticorum est legere maluit Lachmann: utique ... est maluit Hedicke

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: